Виганд из Марбурга - Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394)
Interim quidam rutenus nomine Michael venit de domo, adducens mensuram sagittarum, vulgariter selpschosse. El quidam Bayorum nomine Gilgut Genehutte retulit, quomodo in castro angustias ferrent magnas et sine tedio fabricarent tela etc., sperantes domum defensare. Magister cum suis habita consultacione equealtam structuram posuerunt ad foramen et succendunt earn et carpentarius, rector operis levavit earn ad casum pereclitatim ad domum nec poterant exire proter acervum petrarum muri, et structure, que adeo arsit, quod nec extingui pote[128]rat a paganis, quum dominus forte voluit, ut sic ea die morierentur, qua Christus pro nobis passus est. In vigilia Pasche ordinatum est, quod dictus magister lignarius cum suis aliam structuram in eundem locum equealtam poneret. Quam commendator de Brandenburg locavit et alia opera cum suis custodivit et vidit murum paulatim ruere de ictibus arietis et de structuris. Konigisburgensis commendator cum 80 viris custodierunt murum, quos nec voluit dare ad sortem, sed jussit eos fugere, ne murus in eos rueret. Cecidit tamen dono Dei sine periculo christianorum, qui sic sunt salvati. Exercitus huius casum viens leti concurrunt; frater Ortolf venit simul cum suis de Brandenburg ad foramen et communiter omnes cum paganis in domo confluunt. Et similiter venit marschalkus et revocat populum regredi propter foraminis artitudinem, quum nemo potuit prohibentibus paganis, introire. Postea pagani, videntes nullum subsidium sibi advenire, cum christianis ligna et pynum comportarunt, christiani ignem jecerunt in domum, quod etiam extingui (poterat), nec etiam christiani abire poterant, sed perierunt ibi cum paganis; in tanto periculo mortis domus cecidit. Aliqui paganorum cucurrerunt ad portam contra Nergam sitam, ubi commendator de Ragnita frater Hinricus eis progressum prohibuit. Frater vero Borghardus de Mansveld pugnat contra [130] eos, qid e muro fugerunt, quosque reperit occidit, preter Waydot filium Kynstud, qui captivatus est cum 36 paganis. Etiam 600 sunt occisi, ceteri igne consumpti, multique suffocati sunt in castro et ita in numero sunt occisi 3500, de christianis 200; unde christiani ceperunt letanter cantare hoc laudabile carmen in vulgari: Cristus surrexit, concludentes in vulgari: nos omnes volumus letari, pagani sunt in omni репа, Kiriel.
Нас tempestate amho dicti reges erant in cacumine montis, omnia conspicientes cum merore, nec poterant prohibere, sed supplicarunt magistrum, quatenus dignaretur captivos dare in scriptis, quod cum marschalko factum est et per suum notarium regibus numerum et nomina significavil et tantum in numero fuerunt 36, unde reges magno dolore urgebantur et fletu, quum nec unquam tanta dampna tulerant. Magister vero cum suis multo gaudio perfunditur in laude divina. Rex etiam territus fuit valde per aprum silvestrem in vigilia pasche. Item ad honorem magistri, marschalci et episcopi sambiensis quidam de paganis destinavit 12 porcos pingues et unam vaccam macram in bono animo, dicens: quod si domi fuisset, carnes ferinas sufficientes destinasset, et petiit, ut hec gratanter suscipiant. In die pasche mane conveniunt ad missam, quam celebravit dominus Bartolomeus, episcopus sambiensis, et fecit sermo ad populum et hor[132]tatur ad laudem Dei, cantans more solito illius festi in magna letitia. Indulgence quoque ordinis sunt pronunciate et communicantur, suscipientes ab episcopo benedictionem. Deinde quilibet in locum suum transiit, in leticia manducantes, et peracto prandio clangore buccinarum populo concitato, magister cum suis transiit ad muros castri, qui adhuc in parte stetit, substratus lignis, quern deducunt ad casum ea die, in feria secunda. Marschalkus fecit fossam deorsum in Mimilam ad insulam usque. Pagani videntes recessum christianorum, currunt ad septa et confringunt ea, insequentes cristianos, sperantes posteriores posse molestare; sed divina protectione salvi abierunt, et pontem deposuerunt, qui supra naves factus erat. Tandem marschalkus precepto magistri cuilibet dedit navem suam, in qua completa missa, quilibet tute ambularet; unde peracto prandio in jubilo moverunt naves. Sed Pistenses et Welinenses talia videntes et ceteri circumsedentes pagani concuciuntur terrore nimio, mirantes de tanta victoria cristianis a Deo concessa.
Caput XIIAnno 1363. Wynricus magister, frater Lupus Beldersheym magnus commendator, frater Henningus Scindekop marschalkus, frater Ortolfus de Tyre, hii et ceteri peregrini pergunt ad insu[134]lam vulgariter Gotis, in qua Kynstud fortalicium consruxerat, quod funditus igne demoliuntur, similiter et pontem. Magister tandem cum exercitu de Welun convertet se versus Pisten castrum, quod penitus exussit; facto prandio navigio venit in Welun septa ibidem combussit, ubi circumfodiunt se fortiter; machinam erigit, qua impugnat impetuosis iactibus castrum et in quarta die vicit. Gastot ibidem capitaneus perturbatus optat loqui cum magistra et marschalkus dedit paganorum. Capti quoque 500 et vinculati. Quinta die revertitur de stacione et quidquid ei occurrebat aut capitur aut occiditur.
Nec longe post magister cum predictis preceptoribus aliam reysam statuit cum ingenti copia, in qua fuit Bartolomeus episcopus sambiensis, dominus Rupertus dux bavarie et multi milites forfes etc. Wynricus magister statuit stacionem suam in superiori loco, dux dictus in medio in conspectum paganorum, et procedunt celeriter in terram Eroglen ad devastandum omnino earn. Sollicitudine inpiger marschalkus preparaverat vias et in die sancte Agnetis intrant et inveniunt incolas avisatos; nec tamen postponunt cepta, sed in quinta die fecit marschalkus intrare [136] terram Parvern, que non fuit avisata, quum incole non crediderant, quod in 5ta die tantum spacium pertransire potuissent.
Eodem tempore multi paganorum ceciderunt occisi et captivati, in quo conflictu fuerunt de Ragnita, de Osterode etc. commendatores. Consequenter sursum ad 3 miliaria intrant terriculam, que fortiter circumsepta erat vepribus etc. et tamen fratres septis destructis comburunt et predantur terrtculam sitam prope Labimo et revertuntur ad magistrum, qui cum toto exercitu convertit se ad viam, quam fratres de Ragnita precesserant, venitque super ticiones, omnesque occurrentes sunt deleti et varia dampna paganis intulerunt. Post hec intrant simul Labimam terram, in qua pernoctani et comburunt totam, deducentes viros et mulieres cum pueris, aliis interfectis. Sequenti tercia die magister intrat terram dictam Zeymen lithwanice, quam similiter destruxit. Ignis qiioque, qui factus est in Zymen, visus est a fratribus Lyvoniensibus, qui eciam hostiliter Lithwaniam invaserant, more predicto exercitibus tamen divisis. Supervenit quidam famulus nomine Hanke Paschedach, qui licet fuerit christianus et ante tempora famulus marschalchi lyvoniensis, diverterat se tamen ad paganos. Qui interrogatus de numero [138] interfectorum de Kawen, et in veritate respondil: duntaxat 350. Nec processit Magister post quartum diem, sed perstitit in loco, ubi comparuit commendator de Brandenburg cum 5 captivis dixitque, quomodo Lyvonienses essent in propinquo, et supervenit marschalkus Lyvoniensis cum vexillis, referens, quomodo in tribus diebus fuisset apu magistrum, qui in propinquo cum grandi exercitu maneret. Cui mandavit ui in profectum ordinis veniret ad eum, et conveniunt ad cenam, ubi in secreto prudenti consilio tractant, quomodo terras paganorum devastare possent et ab invicem decesserunt, placuitque Lyvoniensi in continent terram desolare. Sed magister noluit manere; proposuit enim intrare aliam terram paganorum et nisi 4 noctibus in terra manere voluit.
Post hec commendator de Ragnita duxit supradictum famulum Hanke ad magistrum Lyvoniensem, quern cum intuitus est, in ira dixit commendatori, ut eum secundum merita sua judicaret. Hanke peciit, ut non judicaretur, quum vellet eos ducere in locum, in quo possent invenire multos ad occidendum virorum et mulierum; sed tempus fuit nimis serotinum et jussit magister eum interfici.
Tandem Lyvoniensis magister a magistro Prusie convertit se ad exercitum suum amicabiliter, quern multi hospites de copia magistri sequuntur in Lyvoniam. Quinta die processit magister et preceptores in terram Swilone et ad aliam dictam Seten juxta Nergam sitas, et capiunt ibi quendam sanctum virum, qui promisit eis, se velle ducere in locum, in quo inve[140]nirent paganos multos de tribus erris collectos in unam copiam; unde Magister cum consilio preceporum ordinat commendatorem de Ragnita, advocatum sambiensem et multos commendatores culmenses, ut festinarent illo, quo dictus sanctus eos duceret. Post hec sexta die in vigilia Assumptionis procedunt ductu viri in terram Warlow ubi in silva vasta inveniunt populum de tribus villis, qui illuc de dicta terra fugerat. Avisatusque fuit magister et preceptores de populo sic fugitivo, de prima villa ad paludem et vepres, unde villa est combusta. Proposuerunt tamen missi retrocedere et verti. Sed commendator Hinricus Scenigen de Ragnita et frater Borghardus Mansveld animosus consilianitur et sequuntur virum sanctum et alii simul, et festinant inde per medium miliare, iuveniuntque duas villas, de quibus incole profugi facti sunt in eadem terra. Similiter de quadam alia villa, ut viderant. Post hec duxit eos in locum, in quo invenerunt fugitivos paganos, et disperserunt se hinc inde equitantes, quod tantum 8 viri manebant iuxta insignia ragnitarum, et capiunt viros, mulieres, pueros, et alios occidunt, illos vero deduxerunt. Et veniunt dicti preceptores missi ad magistrum nocte, qui tristis erat propter tarditum reditum eorum, unde omnes exhilarati sunt de reditu predictorum.
Post dicta magister et preceptores transeunt in Stayten [142] cum exercitu, deinde descendunt prope Nergam in villam Kalanten in terra Pastowen, in qua steterunt et hostiliter se habuerunt, villam dictam incinerantes, penitus desolantes. Deinde in octava die totus exercitus transiit in terras Pastowen, Gesowen, trans Mimilam cum terrore; et in loco, ubi Pisten et Welun pridem steterunt, pernoctabant inferius aliquantum iuxta defendiculum vulgariter Rense, et simul obsident castra, nilque ibidem egerunt. Nona die transeunt in locum, in quo victualia sua reliquerant, quum dominus eos multiplicibus spoliis, captivis virorum, mulierum etc. misericorditer ditaverat. Nec scitur numerus occisorum, sanique sunt reversi, ducentes secum Lithuanos ac rutenos.
In hyemali hac intemperie dominus de Hanow intrat Lyvoniam.
Demum in Xlma marschalcus convocat copiam de longinquis in obsidionem Garten, temptans eciam super rutenas. Anglici quoque cum eo et dominus de Hanov reversus est de Lyvonia propter dictam reysam, ad quam Anglici veniunt erecto vexillo sancti Georgii; unde de Hanow indignatus eos invadere voluit, sed fratres non permiserunt et committunt vexillum Theutuno domino Kun de Hattenstein et ita uniti transeunt simul cum hospitibus in Garten castrum et terram inavisatam, quam inhu[144]maniter devastant. Unde rex dictus Patrike loquitur cum marschalco, adducens secum mulieres cum pueris, cerevisiam cum medone propinantes more Ruthenorum.
Sequenti anno Kynstud dedit ei aliam terram, quia amicus fuerat ordinis, in terra Russie. In nocteque visus est gener Kynstud intrare castrum cum 300, quos in deserta detinaverat ad latrocinandum. Marschalcus retrovertitur, vastans circumcirca et permedium convertens ad Prussiam; quo dum salvi venerunt, captivos etc, diviserunt; quilibet suscepit partem suam.
Caput XIII. Wartenberg quomodo reedificaturAb nativitate Cristi 1364. in nativitate Johannis Baptiste Johannes Scriferod episcopus reedificavit opidum Wartenberg, personaliter cum preceptis suis stans in loco restauracionis, fidelesque consiliarii sui et secundo reedificatum est et perfectum, circumque sepivit palis vel roboribus cum fortaliciis ac propugnaculis fortioribus pristinis. Similiter quidquid exustum [146] fuerat, fecit reformari. Claustrum quoddam edificavit ordinis minorun fratribus.
Post dicta intervalla temporum Kynstut edificavit castrum in insula vulgariter Wyrgalle in opposito Nowesen vulgariter, quod Lithwani appellaverunt Novun Cawen, pontemque trans Mimelam, quern diligenter custodiebant. Magister vero, audito huiusmodi rumore, convocat preceptores, dicens, quomodo Lithwani reedificant castrum Cawen; quod videtur vobis faciendum? et ayunt: placet nobis, ut restaurata penitus subvertantur. Precepitque magister convocari copiam, qua collecta tempore authumpnali intrant per Mimelam in Lithwaniam et cum eis dominus Bartolomeus episcopus sambiensis veniuntque prope Trappen et magister consilio suorum fecit naves fossatis circumfodi et venientes in locum, ubi rex edificaverat et Dei dono pagani cito abierunt et ita cristiani insulam obtinuerunt in longum et in latum. Celeriter concludunt, domum velle vincere et victam incinerare. Habebant quoque duo propugnacula pagani in ponte in Mimela, de quibus proponebant se defensare; verum commendator de Ragnita navigio cum potentia venit, volens prohibere paganis, ut non possent fugere de propugnaculis quod videntes relinquunt propugnacula et fugiunt et ita castrum illico cum propugnaculis fuit exustum. Crastino marschalkus absque fatiga mane succendit castrum et funditus est exustum et paganorum insidie sunt frustrate. Magister cum suis [148] tranasivit de loco. Venit Kyustut merens propter huiusmodi dampna. Frater vero Hinricus Scheningen, commendafor de Ragnita, fuit presens; a quo rex intellexit, interrogans, quod vellent cum exercitu ire in Pisten et Welun; unde Kynstut festinus transiit in dicta castra. Magister cum preceptoribus et tota communitate descendunt Mimelam. Commendator de Ragnita, cum ibi venisset, acclamavit Regi, dicens: date vos captivum in manus magistri, dabitque vos super manum. Hiis auditis, pagani dixerunt: non poterimus eis resisere, et responderunt commendatori: Nos volumus descendere, nos quoque cum omnibus possessionibus dare in manus magistri, uxores, liberos etc. et de cetero non insidiari sed fidem suscipere. Commendator vero statuit eis diem deliberacionis, in qua reciperet responsum finale. Post hec sepedictus commendator de Ragnita transiit ad magistrum navigio, ubi erant alii preceptores, quorum nomina vocat historia et sunt prius sepe nominati. Qui omnes dimittunt regem cum paganis et prehabito consilio navigio descendunt, volentes in Pisten et Welun. Et mittunt commendatorem de Ragnita in Pisten, scrutari debile: an vellent domum dare. Postulavitque capitaneum, a quo querit responsum; qui dixit: nescio intentionem eorum. Statimque visi sunt discedere omnes et fugere. Et statim accessit commendator, domum funditus in cinerem vertit. Et revertitur ad magistrum. Et simul veniunt in Welun, ubi steterunt X. diebus, fitque machina, quam marschulkus convertit in latus suburbii, commendator Elbingensis cum 4 arietibus inferius et frater Ortolf impugnantes suburbium et machine transeunt sequenti nocte et planant suburbium dejicientes. Marschalkus suasit capitaneo, ut ordini se [150] subderent pagani, nec recepit responsa; sperabant enim, se posse defendere. Die tercia, dum viderent suburbium desructum, cucurrerunt celeriter et exscidunt antemurale et injiciunt ignem; Elbingenses in alio angulo succendunt partem domus, et flamma ascendit cum vento et crevit in inmensum.
Gastot capitaneus acclamans marschalkum, fratrem Henningum Scindekop, ut ob honorem et laudem, sicut deceret, eum captivum accipere dignaretur, quod fecit et misit eum in tentorium suum. Exercitus vero Gastot inlerfecit, quod valde displicuit marschalko, et cepit querulari de occisione eius. Nec quisquam poterat domum juvare etc. Pagani petunt discessum a domo, quia nec patuit eis locus fuge; unde ibidem sunt occisi in numero 100 cum schutis, qui in ea manebant et defenderant, vallumque suffodiunt et dispergunt. Interim Kynstut intrans Prussiam, et cum venisset in desertum, a piscatoribus, quos capticaverat, intellexit, magistrum cum suis duo castra Welun et Pisten omnino destruxisse et iam cum animi letitia domum redisse, nec voluit credere rex; verum cum victoria et captivis leli omnes sunt reversi.