Виганд из Марбурга - Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394)
Post hec, ut narratur, Poloni tanquam perfidi pacem violarunt. Postea dux Hinricus rediit cum multis Francigenis in Prussiam et aliis deo duce.
Intrante anno 1338. frater Theodoricus de Aldenburg, dux Bavarie Hinricus et alii multi navigio in magna copia veniunt in Lithwaniam in quandam Insulam prope Welym: ubi circumsepiunt se, duas domos ibidem erigunt, de quibus se defendunt, et aliam fortem domum erexit prope, in cuius propugnaculo 100 bellicosos statuit, sed et 40 animosos fratres cum totidem sagittariis ordinavit ad utililatem domus. Multos quoque Wytingos pro custodia et vigilia circum ordinat, preter Nathangos et Sambienses. Tandem duo maligni Wytingenses cum aliis descenderunt, Castrum volentes ipsum tradere in manus Regis, de quibus unus mansit, in malo propositio, in Castro vulgariter Beyorn vel Beyeren, quod regi tradere voluit. Idem dixit [56] Regi Lithwanorum, quomodo eadem domus esset lignea, minus bene compactata cum argilla etc. quod posset faciliter vincere. Socius quidem, aijt, meus exit et earn succendet. Quidam probus vir cognovit huiusmodi tradimenta, flens adiit domum et eos avisavit, dicens de traditoribus, unum esse in Castro, alium in Lithwania. Eodem tempore in festo Trinitatis dum domus dicta foret perfecta, Rex Gedemyn concepit huiusmodi sermonem traditoris et cum gravi exercitu, machinis, arietibus etc. circumdedit domum, XXII. diebus fortiter impugnando nec vincere valuit. Accidit, quod quidam frater Tilemannus de Sunpach magister sagittariorum telo igneo vexillum combussit et statim post paganorum regem de Tracken telo volnerat in collum inter scapulas, et mortuus est, suscipiens partem cum dampnatis et ita pagani post plurima dampna perpessa, cum scandalo abierunt.
Fratres quoque exeunt et machinas et alia relicta deducunt ad castrum, et dominus Henricus Bavarie ditavit castrum cum armis et victualibus necessariis, vexillo et sigillo.
Tandem frater Hinricus Dusmer marschalcus jussu magstri cum exerciti intrat terram Wenducken et hosfiliter devastat et occidit, bona rapuit, mulieres, pueros etc. captivos educendo.
Anno 1338. circa festum Assumpcionis Marie forti manu Lithwani cum Samaitis intrant terram tribus diebus vastantes. [58] Marschalcus dictus huiusmodi cognoscens, bellum cum paganis iniit in vigilia Assumpcionis in campo Galekouken et fit acre bellum, in quo 1220 pagani sunt occisi.
Anno 1339 in hyeme tunc valde frigida, magister Theodoricus obsedi Castrum Welym et impugnat et propter tedium fratrum reliquit domum et recessit cum palatino de Reno et suis. Eodem anno multas reysas fortes adornavit magister sepedictus.
Anno 1341. dictus Magister in profectum terre Prusie tres fecit vias amplas in terram Lithwanorum cum fossatis, quibus prohibuit (facilem) aditum inimicis et exitum. Tandem tanquam providus vir proposuit mittere legatos in Almanniam et vocare soldatos, principes etc. contra Lithwanos et ruthenos in eorum devastacionem, ne de cetero prutenos in tantum turbarent. In hoc proposito stetit per 6 septimanas; sed idem Magister in tarn arduis ceteris causis involutus erat, quod nequibat propositum ducere in effectum.
Anno 1340. dictus Magister Theodoricus, dives in virtutibus, cum consensu maiorum prelatorum, maturo consilio, eciam suorum preceptorum statuit celebrari festum beate virginis sanctificacionis sive concepcionis, qua digna fuit concipere dominum Ihesum Cristum.
Hoc tempore construxit idem magister pontem unum trans flumen Nogot prope Marienburg, per quern pontem omnes tran[60]sire potuerunt libere et equitare. Edificavit eciam duo Castra Gdantzk, Swetza, a fundamento usque ad menia itra et extra.
Anno 1341. non longe ante obitum Magistri Theoderici missi erant legati in Thorun a rege Locuk ad magistrum, sc. dux de Bunslow, Karolus et tercius venit de Archiepscopo Gneznensi adeuntque magistrum pro unione facienda.
Sic et filius Regis Bohemie Johannis, marchio in Moravia venit in Prusiam, cui in occursum venit Magister et benigne suscepit et honoravit. Qui eciam fuit in Thorun et tardavit ibidem. Et magister cepit graviter infirmari, et unio postposita fuit ad tempus. Et magister destinavit magnum Commendatorem et alios fratres ad Marchionem Karolum de Moravia, ut vocarent eum ad se. Quern, cum venisset, sedens in lecto, melioribus vestibus indutus peciit et ordinem commisit et fratres et reclinans se ad stratum bono spiritu obdormivit in domino in die sancti Viti Sepultus in Capella sancte Anne, plenusque fuit virtutibus et sapientia, ordinem ultra alios omnes exaltavit et promovit, multa bona statuit et ordinavit, pronus ad bona, tardus ad mala, dulcis erga suos, amarus inimicis, quos multis vulneribus perturbavit, signanter Lithvanos et ruthenos. Merita quoque eius digna omnibus laude diffusa sunt per universum. Cui autor optat requiem et premium cum beatis.
[62] Caput VII. Luteins natione Saxo, magnus commenaator, eligitur in Magistrum generalem Anno 1342Tribus diebus anie epyphaniam hie cum Rege Boleslao perpetuam pacem in Cuijavia fecit in presencia et per media nobilium et venerabilium patrum Archiepiscopi sc. et Episcoporum Wladislaviensis, Poznanensis, Warmiensis dicti Hermanni, ex parte ordinis et aliorum nobilium.
Нес pax juramenis et sigillis perpetuata fuit et cum graciarum actione et laude dei ubique promulgata.
Anno sequenti idem magister cum Wilhelmo comie Hollandie intrat Lithwaniam, quam devastat duobus diebus et in multis dampnificat, terra enim habunda fuit. Sed propter inundacionem ex resolucione nivis et glaciei dissolute ortam compulsus est exire.
Ceterum in eodem tempore Magister Luterus cum accessu suorum preceptorum maturo consilio Castrum Beyerborg vulgariter dictum exustum et continuo ad 1 miliare inferius aliud erectum, quod eodem vocabulo, Beyersburg sc., est vocatum, sytu dun[64]taxat variato. Nam et Hinricus dux Bavarie petiit, ut tali vocabulo denominaretur sc. Beyeren, quod factum est.
De translacione terre Reveliensis a regno Dacie ad ordinem et causa eiusdemAnno 1343. tempore magistri Luteri, dum Rex Dacie adhuc dominaretur in terra Reveliensi etc. Milites et clientes regis oneribus et fatigis incolas opprimebant, quod in gemitu et dolore nimio Magistro et fratribus querulabantur, signanter illi, vulgariter dicuntur Ystenses, Osalyenses et ceteri vulgares. Tanta quoque fuit eorum violencia, quod uxores eorum dehonestabant, virgines deflorabant, possessiones auferebant, et eis ut servis usi sunt. Quare Ystenses, Hargenses, Osalienses insurgunt contra eos et mittunt ad regem, querentes, an eos a tantis oppressionibus protegere velit, quum pocius vellent mori, quam sub tanto jugo degere et nisi absolverentur, conqueri vellent deo et sanctis eius. Senes quidem et Juvenes omnes super tanta violencia clamaverunt. Dicta quoque legacio protracta fuit, in quo populus est deceptus; unde multa mala orta sunt, occisiones militum, servorum, liberorum et omnium.
Eodem tempore fuit in Lyvonia Magister Borgardus qui, collegit cum suis magnam copiam, cum qua venit in Rusiam, volens oppugnare Yserborg. Quo audito Ruteni exercitum gravem contra ordinem collegerunt et fuit bellum inter eos, in quo ultra 100 Ruteni occisi sunt. Tandem Magister cum fratribus [66] obsedit Ysenborg, oppugnat cum duabus Machinis 8 diebus ante festum Laurencii 5 diebus.
Mirum tunc accidit tale m Castro. Mulier enim quedam animosa habuit ante se camisiam sanguine conspersam et extensam, nec aliquo telo vel sagitta poterat offendi, tenens vertebrum in manu et fila involvit in eo, exercens sortilegia, donee Magister ibi staret.
Eo quoque tempore Rex Kynstut cum fratre Algarto per quendam prudentem Bayorum adducunt 3 exercitus trans Danubium. Primus se convertit contra Lewardenses hostiliter vastando, depredando et captivando, 2us Urkullenses, ubi similia egerunt, 3us exercitus, ad Rodenproyenses hostilia exercentes ultra 3 dies per captivitates, occisiones, rapinas, nemini parcendo, mulieres cum pueris educentes de terra.
Dicti reges audientes magistrum cum suis domum rediisse, revertuntur trans Danubium et cira festum assumpeionis in terram suam. Et interim quod magister erat in Russia, dicti Eijstenses, Hargenses etc., protervo animo, longo exercitu oppidum Revele obside-bant, hostili crudelitate terram occisione etc. demolierunt. Magister Borgardus huiusmodi intelligens cum suis in magna multi [68] tudine transiit prope Revel, ut dictos paganos compesceret et converteret. Sed in obstinacione permanebant et proposito oppidum vastandi. Unde magister per interpretem querit, quare tanta mala egissent in interfectionibus etc. et ajunt, querentes graciam magistri, Magister querulabamur tibi defectus nostros et gravamina, que a militibus et nobilibus tulimus et injurias et imo pocius volumus omnes mori, quam sic annichilari et surgimus in vindictam, quod nullo modo factum esset, si aliquam justitiam nobis exhibuisses. Sed interpres decepit dictos Hargenses mendacia proponens magistro, dicens, se respondisse, si non fecissent huiusmodi, adhuc vellent facere; unde magister concorditer cum suis invasit eos et similiter Ystenses et ex eis ultra 12000 sunt occisi, cum tamen graciam magislri quesissent.
Anno 1343. magister Borgardus de Drelegen cum suis proposuit delere Hargenses et misit Luterum Stecke advocatum Jerovensem de conventu Weysensteyn contra eos propter alias eciam ordinis causas; idem magister notificavit magistro Lutero Prussiae, quomodo dicti Ystenses, Hargenses, Osalienses, fidei persecutores, vellent totam Lyvoniam devastare, quomodoque iam milites etc. occidissent et omnes sibi occurentes, et modo vellent omnes christianos invadere ad diem statutam per eos, sed misericordia Dei fuit aversum. Osalienses enim 8 diebus ante diem convenerant et non perfecerunt propositum, sicuti Hargenses premediabantur. Magister sermones hujusmodi audiens, misit exercitum [70] ad magistrum Lyvoniensem cum 700 equis optine expeditis, cum fratre Hinrico commendatore Strosburgensi Johannem Nothafft commendatorem Dusemerum committens,
Ystenses, Hargenses, Osalienses, omnes fidei inimicos, una die vita privari. Commendator eciam de Engelsburg 3us cum dictis missus est. Ve.-niunt in Rigam in medio XLme, parati ad bellum. Divisitque magister in tres partes exercitum; unam partem sibi elegit; frater vero Dusmer cum suis mansit in Castro Rigensi, frater Conradus commendator cum sua cohorte missus est in Castrum Velin, Johannes Nothafft in Weysensteyn cum suis ad perficiendum commissa. Post spacium trium ebdomatum et post festum sancti Martini dictus magister Borgardus ordinavit exercitum cum Prutenis missis, ea intencione, ut terram Hargensium vastaret, senes cum junioribus interficiendo, quod et factum est. Osalienses vero in profunda palude septo grandi circumdederunt se, habente 3 valvas, in quo erigunt fortalicium, forte de lignis connexum pro defensione sua, quod nec igne nec sagittis poterat vinci. Magister vero praevia consultacione misit preceptores ad duas valvas occupandas, a mane usque in noctem. Ipse vero vi intravit septa, in quibus 2000 hominum sunt deleti et septa combusta, et acta sunt hec in die ante Carnisprivium a mane usque ad vesperam. Nam ante hec acta Osalienses elegerant de genere suo sibi Regem Wesse dictum, qui ibidem captivatus fuit et strictissime ligatus et juxta anchas suspensus, de cristianis eciam 500 [72] fuerunt ante septa inferfecti. Postea preceptores in medio XLme revertuntur cum suis et in festo Pasche veniunt in Prussiam de Lyvonia cum profectu.
Hoc tempore ante hyemem veniunt in Prussiam Johannes rex Bohemie cum filio suo Marchione de Moravia, rex Ungariae cum multis, comes Hollandiae, comes Gunterus de Swartzburg in numero 200 domini terrarum, cupientes miliciam exercere contra inimicos christi. Cum quibus magister exiit in obsidionem domus in magno comitatu et honore. Et facta est questio, an vellet procedere in terram; et notificatum fuit magistro per quandam animosam paganam: Regem Lithuanorum comportasse magnam multitudinem, cum qua vellet terram Sambiensem devastare. Unde juxta consultacionem principum magister revertitur cum ceteris ad protlegendam suam terram. Quo comperto rex Lithuanorum ivit potenter in Lyvoniam, ubi in absencia magistri multa querulosa peregit, unamque partem exercitus misit in terram vulgariter Mitow dictam, a vocabulo castri sic dicti, quod obtinuerunt, et cum hoc eciam Dolen combusserunt, et omnia vastata sunt, multi inferfecti, mulieres, pueri captivati et deducti et infinita dampna fecerant more paganorum. Tandem transeunt contra opidum Rigense. Frater Theodoricus percipiens huiusmodi ab aliis fratribus, rogabat quendam adolescentem, ut Rigenses avisaret et [74] regis adventum eis indicaret; sed ex levitate animi nec curavit. quare frater Theodoricus eum per brachium fixit et compulit ad eundum, qui veniens clamore magno intimavit Rigensibus regis adventum. Qui cum venisset, circumcirca combussit molas et vastans et quidquid ordinis fuit; venit tandem prope novum molendinum, omniaque ibidem mane conbussit et nemo evasit circumstantibus cum gladiis. Festinans ad transitum occurrit ei jurvenis mercator, sarcinam mercandorum ferens, volens intrare oppidum Rigense, nihil sciens de guerris, quern apprehenderunt, ligaverunt pagani, ventrem eius sciderunt et circumducunt eum arbori, donee intestina eius omnia extraheret, deposueruntque eum de trunco, sanguinem eius sic sacrificando, in quo delectabantur exultantes.
Festinanter transierunt in terram vulgariter Segewald, quam vastabant et comburunt, deducentes rapinam innumeram, mulieres simul cum pueris. Magister Luterus, audiens huiusmodi mala suis facta, perturbatione motus demens efficitur. Nee mirum, quum ambo reges Bohemorum et Ungarorum asscribebant culpam magistro, quod cum voluntate talia forent facta, quodque gratis de suis regnis et terris cum aliis venissent et spe frustrati absque bello paganorum secederent, et sic varie detractiones ab eis et aliis nobilibus contra magistrum sunt audite. Similiter et fratres sui. Quare desipuit in sermone et defecit in ratione, qui pridem alti consilii, profundi sermonis etc. fuerat. Preceptores cogitabant, quomodo magistrum sub bona custodia serva[76]rent, ut vitam eius salvarent, sc. magnus commendator, Thezaurarius, Hospitalarius etc. Camerarius. Et ordinant ei famulum, qui in omnibus eum inquietavit, sc. oracionibus, vigiliis etc.; tandem motus in ira, cultro vulneravit servum; unde preceptores petierunt eum propter Deum ut officio renunciaret et ut consilia daret pro alio utili eligendo; forte dono Dei posset sensus et racionem recuperare. Hie quoque Luterus cognomine rex fuit 20 generalis magister in Prussia, qui sic, ut premissum est, in suo officio propter dolores etc. lumine racionis fuit privatus, eo quod Curland vulgariter dictum, Deblen et Mitow erant vastata, imo et castra sic dicta ab inimicis victa sunt et sic destitutus a ratione ab officio destituitur. Et in commendatorem in castrum angeli ordinatur, in quo vitam terminavit. Plenum dedit quoque consensum in electionem Hinrici Dusemer, qui locum magistri tenuit, qui in multis annis bene se habuit contra paganos.
Tandem preceptores conveniunt de Almannia, Lyvonia etc. in Marienburg, similiter frater Luterus rex ibidem licentiam peciit et absolutionem de officio magisterii et obtinuit in die Exaltacionis sancte crucis et electus est Dusmer dictus. Post hec frater Luterus recuperavit dono Dei racionem et sermonem et sine aliquo defectu in devotione gratiam Dei promeruit et occidit et sepultus est in Marienburg.
[78] Caput VIII. Hinricus Dusemer electus fuit in Magistrum generalemAnno 1345. in die Lucie et in (eodem) capitulo lecta fuit cedula, quomodo frater Goswinus de Herken deberet esse magister in Lyvonia et notum factum est fratribus ibidem eciam de magisro generali Hinrico. Post hec in brevi statuunt reysam in Lithwaniam in campum Angken sed revertuntur. Et cito statuunt aliam in campum Germedie et eciam revertuntur. Nec plures consueverunt in hyeme servare reysas, quam 2.