Kniga-Online.club
» » » » Иордан - О происхождении и деяниях гетов

Иордан - О происхождении и деяниях гетов

Читать бесплатно Иордан - О происхождении и деяниях гетов. Жанр: История издательство неизвестно, год 2004. Так же читаем полные версии (весь текст) онлайн без регистрации и SMS на сайте kniga-online.club или прочесть краткое содержание, предисловие (аннотацию), описание и ознакомиться с отзывами (комментариями) о произведении.
Перейти на страницу:

{202}Tunc Attila cum videret exercitum causa praecedente turbatum, tali eum ex tempore credidit alloquio confirmandum. "post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum iudicaveram tamquam ignaros rei verbis acuere, {203} quaerat hoc aut novus ductor aut inexpertus exercitus, nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vobis oportet audire, quid autem aliud vos quam bellare consuetum? aut quid viro forti suavius, quam vindicta manu querere? magnum munus a natura {204} animos ultione satiare, adgrediamur igitur hostem alacres: audaciores sunt semper, qui inferut bellum. adunatas dispicite dissonas gentes: indicium pavoris est societate defendi, en ante impetum nostrum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt et sera paenitudine in campos monitiones efflagitant. nota vobis sunt quam sint levia Romanorum arma: primo etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur, dum in ordine {205} coeunt et acies testudineque conectunt. vos confligite perstantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. inde nobis cita victoria quaerere, unde se continet bellum. abscisa autem nervis mox membra relabuntur; nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. consurgant animi, furor solitus intumescat. nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite: aut vulneratus quis adversarii {206} mortem reposcat aut inlaesus hostium clade satietur, victuros nulla tela conveniunt, morituros et in otio fata praecipitant. postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores adseret, nisi ad certaminis huius gaudia praeparasset? quis denique Meotidarum iter maiores nostros aperuit tot saeculis clausum secretum? quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? faciem Hunnorum non poterat ferre adunata collectio. non fallor eventu: hic campus est, quem nobis tot prospera promiserunt. primus in hoste tela coiciam. si quis potuerit Attila pugnante otio ferre, sepultus est". his verbis accensi, in pugna cuncti praecipitantur.

{207} Et quamvis haberent res ipse formidinem, praesentia tamen regis cunctatione merentibus auferebat manu manibus congrediuntur; bellum atrox multiplex immane pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas, ubi talia gesta referantur, ut nihil esset, quod in vita sua conspicere potuisset egregius, qui huius {208} miraculi privaretur aspectu. nam si senioribus credere fas est, rivulus memorati campi humili ripa praelabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus est, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito torrens factus est cruoris augmento. et quos illic coegit in aridam sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt: ita constricti sorte miserabili sorvebant putantes sanguinem quem fuderant sauciati. hic Theodoridus {209} rex dum adhortans discurrit exercitum, equo depulsus pedibusque suorum conculcatus vitam maturae senectatis conclusit. alii vero dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum, qui tunc Attilanis sequebautur regimen, hoc fuit, quod Attilae praesagio aruspices prius dixerant, quamvis ille de Aetio {210} suspicaret. tunc Vesegothae dividentes se ab Alanis invadunt Hunnorum caterva et pene Attilam trucidarent, nisi providus prius fugisset et se suosque ilico intra septa castrorum, quam plaustris vallatum habebat, reclusisset; quamvis fragili munimine, eo tamen {211} quaesierunt subsidium vitae, quibus paulo ante nullus poterat muralis agger obsistere. Thorismud autem regis Theodoridi filius, qui cum Aetio collem anticipans hostes de superiore loco proturbaverat, credens se ad agmina propria pervenire, nocte caeca ad hostium carpenta ignarus incurrit. quem fortiter demicante quidam capite vulnerato equo deiecit, suorumque providentia liberatus {212} a proeliandi intentione desivit. Aetius vero similiter noctis confusione divisus cum inter hostes medius vagaretur, trepidus, ne quid incidisset adversi Gothos, inquiret, tandemque ad socia castra perveniens, relicuum noctis acutorum defensione transegit. postera die luce orta cum tumulatos cadaveribus campos aspicerent nec audere Hunnos erumpere, suam arbitrantes victoriam scientesque Attilam non nisi magna clade confossum bella confugere, cum tamen nil ageret vel prostratus abiectum, sed strepens armis, tubis canebat incursionemque minabatur, velut leo venabulis praessus speluncae aditus obambulans nec audet insurgere nec desinet fremetibus vicina terrere: sic bellicosissimus rex {213} victores suos turbabat inclusus. conveniunt itaque Gothi Romanique et quid agerent is de superato Attila, deliberant. placet eum obsidione fatigari, quia annonae copiam non habebat, quando ab ipsorum sagittariis intra septa castrorum locatis crebris ictibus arceretur accessus. fertur autem desperatis rebus praedictum regem adhuc et suppraemo magnanimem equinis sellis construxisse pyram seseque, si adversarii inrumperent, flammis inicere voluisse, ne aut aliquis eius vulnere laetaretur aut in potestate hostium tantarum gentium dominus perveniret.

{214} Verum inter has obsidionum moras Vesegothae regem, fili patrem requirunt, admirantes eius absentiam, dum felicitas fuerit subsecuta, cumque diutius exploratum, ut viris fortibus mos est, inter densissima cadavera repperissent, cantibus honoratum inimicis spectantibus abstulerunt, videres Gothorum globos dissonis vocibus confragosos adhuc inter bella furentia funeri reddidisse culturam. fundebantur lacrimae, sed quae viris fortibus inpendi solent. nam mors erat, sed Hunno teste gloriosa, unde hostium putaretur inclinatam fore superbiam, quando tanti regis efferri {215} cadaver cum suis insignibus conspiciebant. at Gothi Theodorito adhuc iusta solventes rmis insonantibus regiam deferunt maiestatem fortissimusque Thorismud bene gloriosos manes carissimi patris, ut decebat filium, patris exequias prosecutas. quod postquam peractum est, orbitatis dolore commotus et virtntis impetu, qua valebat, dum in reliquis Hunnorum mortem patris vindicare contendit, Aetium patricium ac si seniorem prudentiaeque maturum de hac parte consuluit; quid sibi esset in tempore faciendum, {216} ille vero metuens, ne Hunnis funditus interemptis a Gothis Romanum praemeretur imperium, praebet hac suasione consilium, ut ad sedes proprias remearet regnumque, quod pater reliquerat, arriperet, ne germani eius opibus adsumptis paternis Vesegotharum regno pervaderent graviterque dehinc cum suis et, quod peius est, miseriterque pugnaret quod responsum non ambiguae, ut datum est, sed pro sua potius utilitate susceptum relictis Hunnis {217} redit ad Gallias. sic humana fragilitas dum suspicionibus occurrit. magna plerumque agenda rerum occasione intercepit. in hoc etenim famosissimo et fortissimarum gentium bello ab utrisque partibus CLXV milia caesa referuntur, exceptis quindecim milibus Gepidarum et Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes mutuis concidere vulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidas pro Hunnorum parte pugnantibus.

{218} Attila igitur cognita discessione Gothorum, quod de inopinatis collegi solet, inimicorum magis aestimans dolum diutius se intra castra continuit, sed ubi hostium absentia sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia praesumuntur atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur, Thorismud ergo, patre mortuo in campis statim Catalaunicis, ubi et pugnaverat, regia maiestate subvectus Tolosam ingreditur. hic licet fratrum et fortium turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus est, ut nullius repperiret de regni sucessione certamen.

{219} Attila vero nancta occasione de secessu Vesegotharum, et, quod saepe optaverat, cernens hostium solutione per partes, mox iam securas ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque adgressione Aquileiensem obsidet civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone vel lingua Atriatici posita sinus, {220} cuius ab oriente murus Natissa amnis fluens a monte Piccis elambit. ibique cum diu multumque obsidens nihil paenitus praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus, exercitu iam murmurante et discedere cupiente; Attila deambulans circa muros, dum, utrum solveret castra an adhuc remoraretur, deliberat, animadvertit candidas aves, id est ciconias, qui in fastigia domorum nidificant, de civitate foetos suos trahere atque {221} contra morem per rura forinsecus conportare, et ut erat sagacissimus inquisitor, presensit et ad suos: "respicite", inquid, "aves futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem casurasque arces periculo imminente deserere. non hoc vacuum, non hoc credatur incertum; rebus presciis consuetudinem mutat ventura is formido". quid plura? animos suorum rursus ad oppugnandam Aquileiam inflammat. qui machinis constructis omniaque genera tormentorum adhibita, nec mora et invadunt civitatem, {222} spoliant, dividunt vastantque crudeliter, ita ut vix eius vestigia ut appareat reliquerunt. exhinc iam audaciores et necdum Romanorum sanguine satiati per reliquas Venetum civitates Hunni bacchantur, Mediolanum quoque Liguriae metropolim et quondam regiam urbem pari tenore devastant nec non et Ticinum aequali sorte deiciunt vicinaque loca saevientes allidunt demoliuntque pene totam Italiam, cumque ad Romam animus fuisset eius adtentus accedere, sui eum, ut Priscus istoricus refert, removerunt, non urbi, cui inimici erant, consulentes, sed Alarici quondam Vesegotharum regis obicientes exemplo, veriti regis sui fortunam, quia {223} ille post fractam Romam non diu supervixerit, sed protinus rebus humanis excessit. igitur dum eius animus ancipiti negotio inter ire et non ire fluctuaret secumque deliberans tardaret, placida ei legatio a Roma advenit. nam Leo papa per se ad eum accedens in agro Venetum Ambuleio, ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. qui mox deposuit exercitata furore et rediens, quo venerat, iter ultra Danubium promissa pace discessit, illud pre omnibus denuntians atque interminando decernens, graviora se in Italia inlaturum, nisi ad se Honoriam Valentiniani {224} principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitterent. ferebatur enim, quia haec Honoria, dum propter aulae decus ad castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clam eunucho misso Attilam invitasse, ut contra fratris potentiam eius patrociniis uteretur: prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico conpararet.

{225} Reversus itaque Attila in sedes suas et quasi otii penitens graviterque ferens a bello cessare, ad Orientis principem Marcianum legatos dirigit provinciarum testans vastationem, quod sibi promissum a Theodosio quondam imperatore minime persolveretur, et inhumanior solito suis hostibus appareret haec tamen agens, ut erat versutus et callidus, alibi minatus alibi arma sua {226} commovit, et, quod restabat indignationi, faciem in Vesegothas convertit. sed non eum, quem de Romanis, reportavit eventum. nam per dissimiles anteriores vias recurrens, Alanorum partem trans flumen Ligeris considentem statuit suae redigere dicioni, quatenus mutata per ipsos belli facie terribilior immineret. igitur ab Dacia et Pannonia provinciis, in quibus tunc Hunni cum diversis subditis nationibus insidebant, egrediens Attila in Alanos {227} movit procinctum. sed Thorismud rex Vesegotharum, fraudem Attilae non inpari subtilitate presentiens. ad AIanos tota velocitate prius advenit, ibique supervenientis Atillae iam motibus preparatus occurrit, consertoque proelio pene simili eum tenore, ut prius in campos Catalaunicos, ab spe removit victoriae fugatuinque a partibus suis sine triumpho remittens in sedes proprias fugire compulit. sic Attila famosus et multarum victoriarum dominus dum quaerit famam perditoris abicere et quod prius a {228} Vesegothis pertulerat abolere, geminata sustenuit ingloriosusque recessit, Thorismud vero repulsis ab AIanis Hunnorum catervis sine aliqua suorum lesione Tolosa migravit suorumque quieta pace conposita tertio anno regni sui egrotans, dum sanguinem tollit de vena, ab Ascalc suo clienti inimico nuntiante arma subtracta peremptus est una tamen manu, quam liberam habebat, scabillum tenens sanguinis sui extitit ultor, aliquantos insidiantes sibi extinguens.

{229} Post cuius decessum Theoderidus germanus eius Vesaegotharum in regno succedens, id mox Riciarium Suavorum regem cognatum suum repperit inimicum. hic etenim Riciarius affinitate Theoderidi presumens, universam pene Spaniam sibi credidit occupandam, iudicans oportunum tempus subreptionis incomposita {230} initia temptare regnantis. quibus antea Gallicia et Lysitania sedes fuere, quae in dextro latere Spaniae per ripani Oceani porriguntur, habentes ab oriente Austrogonia, ab occidente in promuntorio sacrum Scipionis Romani ducis monumentum, a septentrione Oceanum, a meridie Lysitaniam et fluvium Tagum, qui harenis suis permiscens auri metalla trahit cum limi vilitate divitias. exinde ergo exiens Riciarius rex Suavorum nititur totas Spanias occupare. {231} cui Theodoridus cognatus suus, ut erat moderatus, legatos mittens, pacifice dixit, ut non solum recederet a finibus alienis, verum etiam nec temptare presumeret, odium sibi tali ambitione adquirens. ille vero animo pretumido ait: "si hic murmuras et me venire causaris, Tolosam, ubi tu sedes, veniam; ibi, si vales, resiste", his auditis aegre tulit Theodoridus compacatasque cum citeris gentibus arma movit in Suavos, Burgundzonum quoque Gnudiuchum et Hilpericum reges auxiliarios habens sibique devotos. {232} ventum est ad certamen iuxta flumen Vlbium, qui inter Asturicam Hiberiamque pretermeat, consertoque proelio Theoderidas cum Vesegothis, qui ex iusta parte pugnabat, victor efficitur, Suavorum gente pene cuncta usque ad internicione prosternens. quorum rex Riciarius relicta infesta hoste fugiens in nave conscendit adversaque procella Tyrreni hoste {233} repercussus Vesegotharum est manibus redditus. miserabilis non differt mortem, cum elementa mutaverit. Theoderidus vero victor existens subactis pepercit nec ultra certamine saevire permisit, preponens Suavis, quos subegerat, clientem proprium nomine Agrivulfum. qui in brevi animu praevaricatione Suavorum suasionibus commutans neglexit imperata conplere, potius tyrranica elatione superbiens credenaque se ea virtute provinciam obtinere, qua dudum cum domino suo ea subigisset. vir si quidem erat Varnorum stirpe genitus, longe a Gothici sanguinis nobilitate seiunctus, idcirco nec libertatem studens nec patrono fidem reservans. {234} quo conperto Theodoridus mox contra eum, qui eum de regno pervaso deicerent, destinavit, qui venientes sine mora in primo eum certamine superantes congruam factorum eius ab eo exigerunt ultionem, captus namque et suorum solacio destitutus capite plectitur, sensitque tandem iratum, qui propitium dominum crediderat contemnendum. tunc Suavi rectoris sui interitum contuentes locorum sacerdotes ad Theoderidum supplices direxerunt. quos ille pontificali reverentia suscipiens non solum inpunitatem Suavorum indulsit, sed ut sibi de suo genere principem constituerent, flexus pietate concessit. quod et factum est, et Rimismundum sibi Suavi regulum ordmaverunt. his peractis paceque cuncta munitis, tertio decimo regni sui anno Theoderidus occubuit.

{235} Cui frater Eurichus praecupida festinatione succedens sceva suspicione pulsatas est nam dum haec circa Vesegotharum gente et alia nonnulla geruntur, Valentinianus imperator dolo Maximi occisus est et ipse Maximus tyrrannico more regnum iuvasit quod audiens Gyzericus rex Vandalorum ab Africa armata classe in Italiam venit Romaeque ingressus cuncta devastat Maximus {236} vero fugiens a quodam Vrso, milite Romano, interemptus est. post quem iussu Marciani imperatoris Orientalis Maiurianus Occidentale suscepit imperium gubernandum. sed et ipse non diu regnans, dum contra Alanos, qui Gallias infestabant, movisset procinctum, Dertona iuxta fluvium Hyra cognomento occiditur, cuius locum Severus invasit, qui tertio anno imperii sui Romae obiit. quod cernens Leo imperator, qui in Orientali regno Marciano successerat, Anthemium patricium suum ordinans Romae principem distinavit. qui veniens ilico Recimerem generum suum contra Alanos direxit, virum egregium et pene tunc in Italia ad exercitum singularem. qui et multitudine Alanorum et regem {237} eorum Beorgum in primo statim certamine superatos internicioni prostravit. Euricus ergo, Vesegotharum rex, crebram mutationem Romanorum principum cernens Gallias suo iure nisus est occupare, quod conperiens Anthemius imperator Brittonum solacia postulavit. quorum rex Riotimus cum duodecim milia veniens in {238} Beturigas civitate Oceano e navibus egresso susceptus est. ad quos rex Vesegotharum Eurichus innumerum ductans advenit exercitum diuque pugnans Riudmum Brittonum rege, antequam Romani in eius societate coiungerentur, effugavit. qui amplam partem exercitus amissam cum quibus potuit fugiens ad Burgundzonum gentem vicinam Romanisque in eo tempore foederatam advenit. Eurichus vero rex Vesegotharum Arevemam Galliae civitatem {239} occupavit Anthemio principe iam defuncto: qui cum Ricemere genero ano intestino bello saeviens Romam trivisset, ipseque a genero peremptus regnum reliquid Olybrio. quo tempore in Constantinopolim Aspar primus patriciorum et Gothorum genere clarus cum Ardabure et Patriciolo filiis, illo quidem olim patricio, hoc autem Caesare generoque Leonis principis appellato, spadonum ensibus in palatio vulneratus interiit. et necdum Olybrio octavo mense in regno ingresso obeunte Glycerius apud Ravennam plus presumptione quam electione Caesar effectus. quem anno vix expleto Nepus Marcellini quondam patricii sororis filius {240} a regno deiciens in Porto Romano episcopum ordinavit. tantas varietates mutationesque Eurichus cernens, ut diximus superius, Arevernam occupans civitatem, ubi tunc Romanorum dux praeerat Ecdicius nobilissimus senator et dudum Aviti imperatoris, qui ad paucos dies regnum invaserat, filius (nam hic ante Olybrium paucos dies tenens imperium ultro secessit Placentia, ibique episcopus est ordinatus). huius ergo filius Ecdicius, diu certans cum Vesegothis nec valens antestare, relicta patria maximeque {241} urbem Arevernate hosti, ad tutiora se loca collegit. quod audiens Nepus imperator praecepit Ecdicium relictia Galliis ad se venire loco eius Orestem mag. mil. Ordinatum. qui Orestes suscepto exercitu et contra hostes egrediens a Roma Ravenna pervenit ibique remoratus Augustulum filium saum imperatorem effecit. quo conperto Nepus fugit Dalmatias ibique defecit privatus a regno, ubi iam Glycerius dudum imperator episcopatum Salonitanum habebat.

Перейти на страницу:

Иордан читать все книги автора по порядку

Иордан - все книги автора в одном месте читать по порядку полные версии на сайте онлайн библиотеки kniga-online.club.


О происхождении и деяниях гетов отзывы

Отзывы читателей о книге О происхождении и деяниях гетов, автор: Иордан. Читайте комментарии и мнения людей о произведении.


Уважаемые читатели и просто посетители нашей библиотеки! Просим Вас придерживаться определенных правил при комментировании литературных произведений.

  • 1. Просьба отказаться от дискриминационных высказываний. Мы защищаем право наших читателей свободно выражать свою точку зрения. Вместе с тем мы не терпим агрессии. На сайте запрещено оставлять комментарий, который содержит унизительные высказывания или призывы к насилию по отношению к отдельным лицам или группам людей на основании их расы, этнического происхождения, вероисповедания, недееспособности, пола, возраста, статуса ветерана, касты или сексуальной ориентации.
  • 2. Просьба отказаться от оскорблений, угроз и запугиваний.
  • 3. Просьба отказаться от нецензурной лексики.
  • 4. Просьба вести себя максимально корректно как по отношению к авторам, так и по отношению к другим читателям и их комментариям.

Надеемся на Ваше понимание и благоразумие. С уважением, администратор kniga-online.


Прокомментировать
Подтвердите что вы не робот:*
Подтвердите что вы не робот:*