Kniga-Online.club
» » » » Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский

Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский

Читать бесплатно Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский. Жанр: Религия издательство -, год 2004. Так же читаем полные версии (весь текст) онлайн без регистрации и SMS на сайте kniga-online.club или прочесть краткое содержание, предисловие (аннотацию), описание и ознакомиться с отзывами (комментариями) о произведении.
Перейти на страницу:

265

Sion quae sit Apostolus docet cum dicit; "Accedamus ad Sion montem, ad sanctam Jerusalem civitatem" (Hebr, XII, 22); omnes enim currimus apprehendere, in quo apprehensi sumus a Christo (Phil. III, 12), id est, inveniri in ejus corpore, quod ex nobis ipse praesumpsit (In Ps. 13, 4). Hoc verbum Domini caro factum est. Haec caro et Sion et Jerusalem est, civitas novae pacis, ct speculatorium nostrum (In. Ps. 52, 18).

266

Si qui igitur per fidem corporali Dei manere in natura assumpti a Deo corporis mere­buntur, hi emundantur in fructus aeternos ex se afferendos: quia necesse est, ut naturam verae vitis propago intra vitem manens teneat. At vero qui incredulus nati in corpore Die fuerit, vel si et credens maneat, fructibus tamen fidei suae careat, eradicabitur, aut ob infidelitatem, aut ob inutilitatem fructuum negatorum... Si qua ergo propago infidelis aut infructuosa est, eradican­dam ipsa se praebet; per naturam quidem manens, sed per infidelitatem aut inutilitatem evellitur (In Ps. 51, 16). Qui enim non manebit in Christo, regni Christi incola non erit. Non erit autem, non quod sibi non patuerit incolatus (universis enim patet, ut consortes sint corporis Dei atque regni, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; naturam scilicet in se totius humani generis assumens): sed unusquisque pro merito et evellendum se de tabernaculo, et eradicandum de terra viventium praebet; non prohibitus umquam inesse, quia per naturae assumptionem in­cola sit receptus; sed eradicatur ob infidelitatis crimen, naturae consortio indignus exsistens (In Ps. 51, 17).

267

Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet: cur gradum quemdam atque ordinem con­summandae initatis exposuit: nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset; nos contra in eo per corpriralem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse myste­rium crederetur: ac sic perfecta per Mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris profice­remus, cum qui in eo naturaliter secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente? (De Tr. VIII, 15). Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat: Mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et illo ipso inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus exsisitens, dum ipse ex unitis in id ipsum naturis, naturae utriusque res eadem est: ita tamen, ut neutro careret in utreque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursum Deus manendo non esset (De Tr. IX, 3; In Ps. 67, 37).

268

Non fuit ergo a beneficientia divinae bonitatis alienum ut qui ex seipso nobis, qui ejus genus sumus, vitae ac spiritus elementa tribuisset, in se ipso quoque nobis per unigenitum Deum aeternitatis nostrae inchoaret exordia: verique nunc et ex ipso et per ipsum et in ipso maneremus; cum quando nos im hac ipsa habitatione as sede mundi hujus, qui omnia in omnibus est, collocatus, rursum plenius jam atque perfectius in se ac per se atque ex se inita carnis nost­rae societate post exitus mortis jam collocaret aeternos (In Ps. 67, 22).

269

In hoc ergo corpore Domini, quod resurrexit ex mortuis, quod a dextris virtutis consedit, quod in gloria Dei patris est, spem nostram vitamque speculamur… quia in resurrectionis gloriam, cujus spem in ipso ex mortuis resurgente speculamur, peccatum, mors corruptio a vita et immortalitate devorata sint et exhausta (In Ps. 68, 31) In ed enim sumus resurrectionem nostram in resurrectione nostri in eo corporis contemplantes (In Ps. 124, 4). In cujus glorificato corpore, quod in coelestem gloriam transformatum est, spei nostrae honorem speculamur, humilitatis nostrae corpore in gloriam corporis sui conformando (In Ps. 128, 9).

270

Non enim jam incrementis corporum, escarumque alimentis, infirmitatumque casibus vitae humanae demutatio laborque tolerabitur: sed aeternitas cunctis, quae naturae siae virtute ipsa se continens, id est, quae se ipsam alat conservetque donabitur: certique omnes fore se sempiternos (quod) non aliunde jam, id est, non eztrinsecus contineantur ad vitam, sed ex Deo, per quem resurrexerint, et immortales maneant et aeterni (In Ps. 37; 91, 10; 1, 13).

271

Mirabilis ergo in sanctis Deus est, quos cum conformes gloriae corporis sui fecerit, per se qui meliator est, etiam in unitotem paternae majestatis assumet; dum in eo per naturam Pater est, et ille rursum per societate carnis in nobis est, quos in regnum praeparatum illis ante constitutionem obtinendum locaverit, quibus absorpta morte immortalem vitam aeternamque reddiderat (In Ps. 67, 37).

272

Et quia comparticipes et concorporales et conformes ejus errecti sunt jam in his nec corruptione nec morte dominante, cum in omnem plenitudinem Dei repleantur; subjecit spiritus prophetiae: "Misericordiam et veritatem ejus quis requiret eorum?" Non inopes jam misericordiae veritatisque ejus hac scilicet generationes erunt, quas in se ex mortuis regenerabit ad vitam, quaeque in spe gloriae Dei manserint: tum cum in regnum traditae Deo parti suscipientur in reges, consummata in omnes ejus misericordia ac veritote, per quem redemptos se gratulentur ad vitam, sitque omnibus accessus ad Patrem (In Ps. 60, 6).

273

Нужно отметить, что в сочинениях Илария, в его представлении о Церкви незаметно никаких римских тенденций. В своих выступлениях против ариан он опи­рается на авторитет галльских соборов и не имеет по этим вопросам сношений с Римским престолом. Даже против миланского епископа он действует помимо папы. Нигде не говорит он о преимуществах Римской кафедры — ее значении в решении догматических вопросов. Ясно видно, что он еще не подозревает, какие выводы будут сделаны для утверждения главенства Римской кафедры из евангельского по­вествования об исповедании апостола Петра. Не отдавая себе отчета в важности истол­кования этих слов для западной церковной системы, он под основанием Церкви иногда понимает личность апостола Петра, а иногда его исповедание. В комментарии на Евангелие Матфея он говорит: "Et dignum plane confessio Petri praemium consecuta est quia Dei filium in homine vidisset. Beatus hic est, qui ultra humanos oculos et intendisse et vidisse laudatus est: non id quod cx carne et sanguine erat contuens, sed Dei filium coelestis patris revelatione conspiciens: digunusque judicatus, qui quod in Christo Dei esset, primus aguosceret. O, in nuncupatione novi mominis felix Ecclesiae fundamentum, dignague aedificatione illius petra, quae infernas leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret!» (In Mat­th. XVI, 7). "Tanta enim ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum primum filii Dei confessorem, Ecclesiae fundamentum, coelestis regni janitorem, et in terreno judicio judicem coeli, satanae convido nuncuparet" (In Ps. 131, 4). Но в "De Trinitate" Иларий под основанием, на котором утверждается Церковь, понимает не личность или слу­жение апостола Петра, а его исповедание Божества Христа: "Unum igitur hos est immobiletundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa, "Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17), tanta in se sustinens argumenta veritatis, quantae per versitatum quaestiones et infi­delitatis calumniae movebuntur" (De Tr. II, 23). "Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est" (De Tr. VI, 36). "Haec fides. Ecclesiae fundamentum est: per hanc fidem infir­mes adversus eam sunt portae inferorum. Haec fides regni coelestis habet claves. Haec fides quae in terris solverent aut ligaverit ligata in coelis sunt et soluta (Matth. XVI, 18-19)" (De Tr. VI 37).

274

Ipse quidem lavacri egens non erat, quia, de eo dictum est, "Peccatum non fecit" (1 Pet. II, 22); et ubi peccatum non est, remissio quioque ejus est otiosa (In Matth. II, 5). Humilitas itaque ejus probatio est. Unigenitus namque Deus, peccatorum remissor, aeterni regni dominus, baptizari se tamquam peccatorem exposcit. Officium istud baptista renuit, agnoscens eum qui sibi potius peccata donasset (In Ps. 138, 6).

275

Nam qui natus ex virgine homo est, erat et tum filius Dei: sed qui filius hominis est, idem erat et Dei filius. Natus autem rursum exbaptismo, et tum Dei filius: ut et in idipsum, et in aliud nasceretur. Scriptum est autem cum adscendisset ex aqua, "Filius meus es tu, ego hodie genui te". Sed secundum generationem hominis renascentis, tum quoque ipso Deo renascebatur in filium perfectum, ut hominis filio ita et Dei filio inbaptismate comparato (In Ps 2, 29).

276

Atque ita et prophetae testimonio lavacro non eget, ct exempli sui auctoritate, humanae salutis sacramenta consummat, hominam et assumptione sanctificans et lavacro (In Matth. II, 5).

277

Et quia in regenerationis nostrae nativitate in haec sacramenta juramus, renuntiantes diabolo, saeculo, peccatis, cum interregantibus respondemus; retinendam usque in finem confes­sionis hujus fidem statuit dicens: "Qui jurat proximo suo, et non decipit" (In Ps. XIV, 14). Ut quod in regenerationis meae Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam (De Tr, XII, 57).

278

Cum ergo innovamurbaptismi lavacro per verbi virtutem, aboriginis nostrae peccatis atque auctoribus separamur; recisique quadam exsectione gladii Dei. a patris et <нрзб.> affectionibus dissidemus; et veterem cum peccatis atque infidelitate sua hominem exuentes, et per Spiritum anima et corpore innovati necesse est ut ingeniti et vetusti operis consuetudinem oderimus (In Matth. X, 24).

279

Patet ergo universis aditus in Christo per conjunctionem carnis, si exuant veterem hominem et crici ejus affigant, et abhis, quae ante gesserunt, inbaptismo ejus consepeliantur ad vitam (In Ps. 91 9). Hujus (Iordanis) enim primum aquis peccatorum ablutio Joanne poenitentia praedicante donata est: et per quem populo in repromissionis terram iter fuerat per eam via nobis coelestis regni et novae generationis lavacro possessio aeternorum corporum inchoatur, aquis ipsis inbaptismo Domini consecratis (In Ps. 65, 11).

280

Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatic ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim, vere Ver­bum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non natura­liter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum sit unitatis (De Tr. VIII, 13). De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stuite atque impie dicimus. Ipse enim ait, "Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo" (Joan. VI, 56-57). De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque nausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit (ib., VIII, 14). Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est: "Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo" (Joan. VI, 57). Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Perfectae autem hujus unitatis sacramentum superius jam docuerat, dicens: "Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit meam carnem et ipse vivet per me" (ib., 58). Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivimus... Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus: victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos natura­liter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae adepti: quomodo nor. na­turaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? (ib. VIII, 16).

281

Non enim negari jam Christus quin Christus sit potest... Hunc Apostolorum et Martyrum per virtutum operationes loquuntur sepulcra, hunc potestas nominis sui probat, hunc immundi spiritus confitentur, hunc punitorum daemonum resonant mugitus (De Tr. XI, 3). Sanctus ubique beatorum Martyrum sanguis exceptus est, et veneranda ossa quotidie testimonio sunt: dum in his daemones mugiunt, dum aegritudines depelluntur, elevari sine laqueis corpora, et suspensis pede feminis vestes non defluere in faciem, uri sine ignibus spiritus, confiteri sine interrogatione vexatos, agere omnia non minus cum profectu examinantic, quam incremento fidei (Contr. Const., 8).

282

Accipi autem "aeternum" ita potest, ut intelligatur nullo id quod aeternum ist fine desi­nere. Saeculum vero, quod α ιών, graece est, intra spatium definiti temporis continetur. Non enim ait, in sacculum saeculi, neque, in saecula saeculorum: sed, "in saeculorum verbum tuum permanet" (In Ps. 118, 12, 3). Quod nobiscum "in aeternum" id simplex et in omne tempus sine definitionis alicujus proprietate commune est: quod cum illis τού αιώνος, id certi et designati saeculi significationem habet (In Ps. 65, 12; срав. 65, 13).

Перейти на страницу:

Иван Попов читать все книги автора по порядку

Иван Попов - все книги автора в одном месте читать по порядку полные версии на сайте онлайн библиотеки kniga-online.club.


Иларий, епископ Пиктавийский отзывы

Отзывы читателей о книге Иларий, епископ Пиктавийский, автор: Иван Попов. Читайте комментарии и мнения людей о произведении.


Уважаемые читатели и просто посетители нашей библиотеки! Просим Вас придерживаться определенных правил при комментировании литературных произведений.

  • 1. Просьба отказаться от дискриминационных высказываний. Мы защищаем право наших читателей свободно выражать свою точку зрения. Вместе с тем мы не терпим агрессии. На сайте запрещено оставлять комментарий, который содержит унизительные высказывания или призывы к насилию по отношению к отдельным лицам или группам людей на основании их расы, этнического происхождения, вероисповедания, недееспособности, пола, возраста, статуса ветерана, касты или сексуальной ориентации.
  • 2. Просьба отказаться от оскорблений, угроз и запугиваний.
  • 3. Просьба отказаться от нецензурной лексики.
  • 4. Просьба вести себя максимально корректно как по отношению к авторам, так и по отношению к другим читателям и их комментариям.

Надеемся на Ваше понимание и благоразумие. С уважением, администратор kniga-online.


Прокомментировать
Подтвердите что вы не робот:*
Подтвердите что вы не робот:*