Александр Бриллиантов - Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены
978
V, 36, C.966C: Et si quis ad haec objecerit, perversas voluntates malorum hominum et angelorum, quibus debentur supplicia, malas esse, ac per hoc in restauratione ac reditu naturarum malum semper esse remansurum, suppliciaque passurum; et si ita est, sequitur, non omnino pulchritudinem naturarum turpitudine malitiae non infectam esse futuram: huic respondebo duce Deo ac vera ratione, primum quidem intra rerum naturam vel extra earn nullum malum inveniri, sicut Dionysius Areopagita in libro de divinis Nominibus nultiplicibus astruit rationibus, quas nunc introducere et longum et superfluum videtur; deinde perversos perversarum voluntatum motus malos non esse, sed illicitos. Cf. с. 972A.
979
V, 35, с. 955В: Et hoc est totum, quod dicitur malarum cogitationum irrationabiliumque cupiditatum poena atque supplicium, dolor videlicet atque tristitia, quibus duobus impiorum conscientia intra semetipsam punitur; quae duo propterea mala non sunt, quoniam justissima divinae providentiae administratione his, quos torquent, accidunt, et quoniam, quod ubique in omnibus malum non est, malum dici non potest.
980
V, 36, C.961C: vitia vitiorumque occasiones de natura rerum penitus delebuntur, phantasiae autem rerum temporalium, quibus imperfectae animae in carne constitutae seducuntur, aetemis suppliciorum ardoribus attributae manebunt, ut in eis pravae torqueantur cupiditates pravorum. Sed adhuc non parva mihi obstat quaestio. Si bonitati et beatitudini ceterisque divinis virtutibus, quae de Deo praedicantur, nil erit coaetemum, cur veritati aliquod coaeternum opponitur, hoc est, falsum et falsitas? 962A: quoniam magna differentia est inter falsum et phantasiam, relinquitur, ut illud, quod proprie dicitur falsum, solummodo opponatur veritati, phantasiam vero veritati non esse contrariam.<„.>Est enim falsum, quod appetit esse, quod non est; aliter enim vult se videri quam est, quia non ita est ipsa res, de qua praedicatur, quomodo de ea praedicatur.<…>Phantasia vero est imago quaedam et apparitio de visibili vel invisibili specie memoriae impressa. 963C: Et sive in eis [phantasiis] impiorum supplicia, sive justorum praemia disponentur, ubique tamen bonas esse non dubitavi asserere, quoniam et beatorum felicitas, quae in contemplatione veritatis constituitur, in phantasiis, quas propter differentiam aliarum phantasiarum theologi theophanias appellant, administrabitur.
981
V, 35, C.953C-954D. V, 36, С.964-966С. V, 36, C.982D: Nulla enim pulchritudo efficitur, nisi ex compaginatione similium et dissimilium, contrariorum et opposito-rum; neque tantae laudis esset bonum, si non esset comparatio ex vituperatione mali. Ideoque quod malum dicitur, dum per se consideratur, vituperatur; dum vero ex ejus comparatione bonum laudatur, non omnino vituperabile videtur. Quod enim boni laudem cumulat, non omnino laude caret. Nunquid omnium bonorum conditor, ma-lorum ordinator, in universitate, quam condidit, malum sineret, si nihil utilitatis conferret? 964D: Sive ergo dixero infernum esse, quod Scriptura divina testatur, sive negavero in natura rerum esse, negare non potero, intra ea, quae in Deum reversura sunt, contineri, ipsoque, qui omnia ambit, ambiri. 971C: Iuculentissime suasum est, non esse eum substantialiter in natura visibilium et invisibilium, quoniam neque corpus est, neque spiritus, sed justissima damnatio pravae et illicitae cupiditatis abuten-tium naturae bono, hoc est liberae voluntatis arbitrio, ipsamque damnationem bonam esse, non solum quia justa est, omne siquidem justum bonum, verum etiam quia intra divinas leges et comprehenditur et ordinatur, intra quas quidquid est, bonum et justum esse et hinestum necesse est. Ipsae etiam phantasiae in quibus erit, bonae sunt. Cf. C.954C.
982
V, 36, с. 968B: Non te ergo moveant stultissima et falsissima mortalium cogitatio-num judicia inanesque opiniones, quibus his, quae sibi mala et turpia videntur, boni-tatem et pulchritudinem et aequitatem universitatis minui et corrumpi existimant, ignorantes, quod in omnibus, quae intra universitatem comprehenduntur, nullum malum, vel turpe, vel injustum invenitur. Cf. C.973C: qui carnaliter spiritualia tractant,<…>quibus suaderi aut difficillimum est aut impossibile etc.
983
De praedest. XV-XVI. X, v, C.396C: His itaque rationibus inconcusse colligitur, omnem perversae voluntatis defectum vel privationem vel peccatum, vel quoquo modo vocari possit motus ille letifer, quo summum bonum deseritur, efficiturque spiritus vadens, et non rediens (Ps.77,39), finisque ipsius, mors plane, miseriaque suppli-ciorum aetemalium, omnino nihil esse. Cap. XV, С.412В: Quo genere locutionum dicitur praescire Deus peccata, cum nihil sunt, aut praedestinare eorum supplicia, quae similiter nihil sunt. XVI, C.417C: De eo quod nulla natura naturam punit, et nihil aliud esse poenas peccatorum, nisi peccata eorum.
984
De praedest. XVII-XIX. XVII, и, C.426B: Cum ergo audimus, praedestinavit Deus illos vel illos ad interitum, vel supplicium, vel poenas, seu cruciatum, seu quoquo modo vocari solet miseria, qua torquetur iniquitas a se ipsa, in se ipsa, per se ipsam, non aliud intelligere jubemur, quam ipsum ante tempora praesciisse et praedestinasse, quo ordine universitatis futuri sunt illi, quos occultissimo, justissimo tamen, judicio amaritudinem peccatorum suorum sentire permisit. vn, C.428D: Proinde nulla universitatis parte punitur impius, sed sua propria impietate in se ipso, ѵш, C.429C: Non ergo ille ignis est poena, neque ad earn praeparatus vel praedestinatus, sed qui fuerat praedestinatus, ut. esset in universitate omnium bonorum, sedes factus est impiorum. In quo procul dubio non minus habitabunt beati, quam miseri; sed sicut una eademque lux sanis, ut diximus, oculis convenit, impedit dolentibus; unus idemque cibus, vel potus faucibus languentium amarus, sanitate fruentium dulcis.<…>Quid enim bonorum illi non noceret, quando ei auctor omnium placere non poterat? Aut ubi nullum bonum non nocebit, cui sum mo bono frui non placuit? XVIII, ix, C.435B: Praedestinavit itaque impios aeternis suis justissimisque legibus inviti [invite] servi-turos, easque nullo impetu impietatis suae in profundum malitiae tendentis transitu-ros, eoque modo puniendi interituros. Nulla quippe gravior poena infligitur servo iniquo, quam ut cogatur servire invitus justo Domino. Plus etenim in se ipso interius superbae voluntatis patitur incitamenta, quam exterius in corpore durissima flagella, quia, cum Domini sui voluntatem spernere non sinitur, intra semetipsum a se ipso cruciatur.
985
De praesent. IX‑XIV, I‑VIII. IV, v, c.372C: Proinde, ut ad veram praedestinationem redeamus, duce ipsa firmissime credimus, apertissimeque videmus, earn esse unam solamque subs tan tialem. Deus est enim verus, vera Dei praedestinatio, quae antequam omnia fierent, quae ab ipsa, et per ipsam, et in ipsa facta sunt, in mensura et numero et pondere facienda praevidit, et factura disposuit. Est enim omnium creaturarum causa voluntaria, et voluntas causativa. Inter quas rationalem creaturam condidit ad se intelligendam, ut summo sui bono, hoc est, contemplatione creatricis suae frui posset, largiens ei suum donum, id quidem suae voluntatis liberum arbitrium, ut eo munere bene utendo, hoc est, Creatoris sui praecepto pie humiliterque obediendo, juste atque beate semper viveret. Si vero eodem munere male uteretur, quod est summum bonum, Creatorem videlicet suum deserere, corruptibilibusque bonis voluntatc perversa inhaerere, debita miseria poenaliter sequeretur. VIII, ix, C.389B: Hoc ergo, nisi fallor, prolixae ratiocinationis ambitu confectum est, causas omnium recte factorum, quibus ad coronam justae beatitudinis pervenitur, in libero humanae voluntatis arbitrio, praeparante ipsum, ipsique cooperante gratuito divinae gratiae multiplicique dono, constitutas esse; malefactorum vero, quibus in •contumcliam justae miseriae ruitur, in perverso motu liberi arbitrii suadente diabolo principalem radicem esse fixam. Quanta igitur dementia est eorum, qui talium causas inevitabiles coactivasque necessitates in praedestinatione divina falsissime fingunt, impudentissime adstruunt, postremo, quod valde dolendum, se ipsos consentientesque sibi ad perpetuae mortis interitum merito erroris detrudunt. Относительно свободного произволения cf. Expos, super hier. cael. с. 216C: In hac autem sententia (C. h. IX, 3) liberrimum ra-tionalis creaturae commendat arbitrium. C.259A: ubi datur intelligi, liberum voluntatis arbitrium inter data naturae, non inter dona gratiae computandum. De div. nat. V, 23, c. 904A.
986
Что касается вообще отношения Эригены к вопросу о предопределении, то, приглашенный к участию в церковном споре об этом предмете, он дал, при своей философской точке зрения, такую постановку делу, что самый спор оказывался возникшим просто лишь вследствие недоразумения обеих споривших сторон. Не приняв ни одной из комбинаций, обычно предлагаемых при решении вопроса об отношении Божества, как всеведущего и всемогущего, к положительным и отрицательным явлениям в человеческой жизни, т. е. к добродетели и награде за нее, с одной стороны, к греху и наказанию — с другой, философ признает, что даже в том случае, когда говорится о предведении и предопределении по отношению к положительным явлениям, — говорится не в собственном смысле, так как Бог выше времени и для Него и в Нем все вечно. IX, С.390А: De eo quod non proprie, sed temporalium rerum similitudine praedicantur de Deo praescientia et praedestinatio. IX, v, C.392B: Qua enim ratione diceretur Deus praes-cire aliquid praescientia, vel praedestinare praedestinatione, cui nihil futurum, quia nihil expectat, nihil praeteritum, quia nihil ei transeat. In eo enim sicut nulla loco-rum spatia sunt, ita nulla temporum intervalla. При этом воля в Нем тождественна с ведением в силу простоты божественного существа, так что и так называемое предопределение тождественно с предведением. II, п, с.36IB: Summus enim ille intellectus, in quo sunt universa, immo ipse est universa, quamvis diversis signifi-cationibus nominum ab ipsa rationali natura, quae ad inquirendum eum creata est, appelletur, ipse tamen in se ipso unus atque idem est, cum sit omnium naturarum causa simplex et multiplex. Quod est ergo Deo esse, hoc est ei sapere, et quod est ei sapere, hoc est scire, et quod est scire, hoc est destinare. XV, iv, C.414A: Tantum ergo in Deo valet praescientia, quantum praedestinatio, plane, quia unum sunt. Non tamen tantum late atque frequentur Scriptura utitur praedestinatione, quantum praescientia. XVII, II, c.426:…servata ilia notissima differentia inter praescientiam et praedestinationem, ut, cum tantum late pateat praedestinatio, quantum praescientia, unum quippe atque idem, divinam profecto substantiam, significantes, praedestinatio ad ea tantum, quae in bono sunt, pertineat, praescientia vero ad bona malaque. Quae tamen differentia non est ex natura, sed ex usu locutionum. XVIII, iv, С.432А: Quis ergo nisi insaniens non videat, non esse aliud Deo praedestinare, quam praedefinire, nec aliud esse praedefinire, quam praevidere (όρίζω отождествляется с όρω, и последнему даются значения: video, definio, destino). Что же касается отрицательных явлений, то философ отвергает самую возможность вообще активного отношения к ним Бога. XV, I, с. 421C: Quomodo enim vel praesciuntur, vel praedes-tinantur, quae non sunt? XV, ix, c.416C: Peractum, ni fallor, et peccata, et poenas, nec a Deo fieri nec ab eo praesciri, vel praedestinari. Delicta enim quis intelligit (Ps. 18, 13)! Sed sicut dicimus, nos praescire tenebras post solis occasum esse futu-ras, et silentium post acclamationem, et dolorem post sanitatis abcessum, et trisitiam, postquam transient gaudium, et laborem pereunte quiete, stultitiam perdita sapientia, ceteraque id genus, quae omnia, ut ait Augustinus,<nesciendo sciuntur», «quorum inscitia eorum est sciential. Sic nimirum sancta auctoritas Deum assent vel praes-ciisse, vel praedestinasse peccata, vel poenas, quae nec praesciri, nec praedestinari possunt. Если встречаются, например, у Августина выражения о предопределении нечестивых к погибели, даже к грехам (?), не только к наказанию, то их нужно понимать в смысле прямо противоположном тому, какой они представляют по букве, согласно с употребляемой нередко и в Писании фигурой речи καταντίφρασις (κατ’ bvricppaoiv), enthymema, locus contrarietatis, locus e contrario (1 Кор. 1,19: погублю премудрость премудрых и разум разумных отвергну— 1 Кор. 3,19: премудрость мира сего — буйство у Бога). IX, ш, с. 391 В; X, I, C.393D; XV, VII, с.415С. XIII, п, с. 407В: Proinde non video, cur sancti Patres dubitarent, pulchro locutionis modo fiducialiter enuntiare praedestinatos ad poenam, vel interitum ceteraque hujusmodi, quoties eis in librorum suorum serie placuit ponere, cum ipsam veritatem non dubitarint eodem modo locutam fuisse. Cf. XII, vi, c.405. XV, I, C.412C: in prioribus, prout suadere potui, rationibus aperui, et exemplo similium roboravi, nullo alio meliori modo nos posse intelligere, quotiescunque invenire possi-mus talem dicendi formam, qualem maxime in libris sancti Augustini solemus legere, Deum scilicet praedestinasse impios ad peccata et eorum merita supplicia, quam eo, qui sumitur a contrario, ut saepe dictum est. Понятно, что ни точка зрения философа, ни употребляемый им способ толкования известных мест из творений бл. Августина не могли содействовать благосклонному принятию его произведения современниками; в нем усмотрели восстание против всех верных (кафоликов), под именем Готтшалка, и совершенное извращение Св. Писания и писаний «кафолических отцов» (Пруденций). Между прочим, о самом Готт-шалке, признанном в свое время за еретика, возникал впоследствии между католическими учеными вопрос, можно ли на самом деле видеть в нем еретика на основании сохранившихся сведений о его учении, или нет. По Шрёрсу, окончательного суждения по этому вопросу нельзя произнести и об учении Готтшалка лишь с вероятностью можно предположить, что оно было еретическим. Schrörs, 480-490.